- DECIMANUS
- DECIMANUSseu DECUMANUS limes in Charta Aistulsi Longob. Regis A. C. 753. apud Ughell. Ital. Sacr. Tom. II. p. 105-maximus inter agrorum limites, qui ab Oriente in Occid. ducebatur, sicut Cardo a Meridie in Septentr. Salmasio nomen habet ab hora decima, i. e. vespertino tempore, quod ad Occidentem spectaret. Sed et Decumanus, a magnitudine dici poturit, cum longioc latiorque Cardine fuerit, utpote cuius latitudo ex lege Augusti fuit, pedum 40. cum Cardinis saltem 20. haberet. Idem Gallicus quoque dicebatur, quia Gallia ab Occid. est Italiae; Montanus item, a Gallicis Alpibus: sicut in Italia Maritimi Cardines vocabantur, quoda Meridie et Septentrione, uti hic limes duci solebat, mare haberet Italia. his namque duobus limitibus, quasi viis amplissimis ac Regiis in decussem sese invicem secantibus, tota territorii assignati ac divisi limitatio dirimebatur, et quatuor regiones universae perticae fiebant. Porro primus maximus appellabatur, ut et Cardo, quod latitudine coeteros limites praecederent. Imo etDuodecimanum Veteribus dictum esse ab hora 12. seu suprema, qua Sol occidit, dccet idem ad Solin. p. 676. et seqq. ubi de Vett. Re Agrmensoria pluribus agit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.